--v--
LV ficatis coram hominibus. Deus autem nouit corda uestra. Quia quod hominibus alt [er] um est abho- minatio est ante deum. per vbi temporalia Lex ...
¶Disputantem conita philargiriam derride- bant quasi contrarium legi. & prophetis. cum in lege multi diuites deo placuerint. & [cum] lex suis obseruatoribus bona [ ] terre promittat quibus oc- currit dicens distantiam esse inter legem. & euan- gelium. quia in lege carnalibus propter terram mino- ra precipiuntur. In euangelio spiritalibus propter celum precipiuntur maiora. Ideo in euangeliza- tione regni; addit. & omnis uim facit. ¶Dum peccatores quasi infirmos. & desperatos contemp- ...
¶Diues qui induebatur purpura & bysso & epulabatur cotidie splendide Iuda- icum populum significat. qui cultum uite exterius habuit & acceptis legis delicijs usus est ad nitorem. no [n] ad utilitatem. Lazarus ulceribus plenus gentilem significat. qui conuersus ad deum dum peccata confitetur. unus quod intus latebat quasi rupta cute foras emittit.